- BOMBYX
- BOMBYXgenus tibiae, quod fieri solebat ex illo auletici calami genere, in lacu Orchomenio, quod inde Βομβυκίας vocabatur: illi Ζδγίτης opponebatur, quo de infra. Et quidem calamus, ut πρὸς ζδγοπο̈ίαν aptus esset, crassior evadere debebat, inundatione per biennium manente, ut Theophrastus ait: Sic enim in maiorem adolescebat amplitudinem. Si vero aqua inundans lacum minori tempore mansistet, ex calamo inde minus grandescente, quia paribus faciendis minus idoneus exsistebat, factitari consuevêre tibiae bombyces, h. e. tibiae longissimae, eoque ad inflandum dissiciles. Nec enim duae ex uno internodio, ut in zeugite, sed una tantum capiebatur, ideoque aeque longa erat haec tibia, ac duae coeterae, qnalia erant ζδ᾿γη. Aristoreles περὶ ἀκουςτῶν, πάντις γὰρ καλεπῶς πληροῦσι τοὺς Βόμβυκας, καὶ μετα συντονίας πολλῆς, διὰ τὸ μῆκος τῆς ὐποςτάσεως. Adhibebantur autem bombyces in orgiis, uti docet Pollux, Τόδε τῶ Βομβύκων ἔνθεον καὶ μανικὸν αὔλημα, πρεπον ὀργίοις. Uti vero aliarum partes dicebantur γλωττίδες, καὶ τρυπήματα, lingulae et foramina; sic praeter haec duo in bombycibus ulterius erant ὅλμοι καὶ ὑφόλμια, uti legimus apud Pollucem. Ubi ὅλμος Salmasio idem videtur esse quod ςτόμα, cavitas nem pe utrinque lingulae, ὑφόλμιονφαρς sub lingulis etc. Vide eum ad Solin. p. 117. et seqq. plura vero hanc in rem infra, in voce Tibia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.